LYS.– At si quis in ædem Bacchi vocasset eas, aut Panos, aut Coliadis, aut Genetyllidis,1 ne transire quidem liceret præ multitudine tympanorum: nunc autem nulla adest hic mulier. Verumtamen hæc vicina mea foras exit. Salve, ô Calonice.
CAL.– Et tu mecastor salve, Lysistrata. Sed quid conturbata es? exporge frontem, carissima: non enim te decent contracta supercilia.
LYS.– Sed, ô Calonice, uritur mihi cor, et valde me piget sexus nostri, quoniam viri existimant2 nos esse nequam.
CAL.– Quippe tales pol sumus.
LYS.– Quumque edictum illis fuerit huc convenire, deliberaturis de re non levi, dormiunt, nec veniunt.
CAL.– Sed, ô carissima, venient. Mulieribus domo prodire non ita facile est. Alia enim marito operam dat: alia famulum excitat: alia puerum in lecto collocat, alia lavat, alia cibo in os indito placat.
LYS.– Sed erant magis necessaria curanda ipsis.
CAL.– Quid autem est, mea Lysistrata, cur nos mulieres convocas? Quænam illa res est aut quanta?
LYS.– Magna.3
CAL.– Num etiam crassa?